- OVATIO
- OVATIOignobilior species triumphi, cui initium An. 250. vel 251. a Romanis datum: tum, cum Consul Posthumius Tubertus, victis Sabinis, inter populi circumfusi applausus, myrteam capite corollam gestans, Urbem ingressus est. Vide Dionys. l. 5. Plin. l. 15. c. 29. Sigon. in Fast. Comment. Ita autem de illa Plin. loc. cit. Bellicis quoque rebus myrtus inseruit, triumphansque de Sabinis Posthumius Tubertus in Consulatu (qui primus omnium ovans Urbem ingressus est: quoniam rem leviter sine cruore gesserat) myrtô Veneris Victricis coronatus incessit, optabilemque arborem etiam hostibus fecit. Ab ove nomen arcessit Plaut. in Marcello. quod Ovatione non taurus, ut in Triumpho, sed ovis, a Victore immolaretur: et recte. Festus tamen a militum gratulantium et literam O. quum e pugna victores redeunt, geminantium clamore vocem deducit; quod idem placet Dionysio Halicarnassaeo, Quasi, inquit, Romani Ε᾿νασμὸν Graecorum vocem, quae clamorem significat, Ovationis nomine voluerint interpretari. Qui idem, eum qui Ovans urbem ingrediebatur, nec curru vectum, nec trabeam togamque pictam indutum, pedibus Urbem, exercitu praeeunte, introivisse, ait. Plut. autem eundem, nec quadrigis invectum, nec laureâ coronatum, nec tubis concinentibus, sed pedibus et calceis, myrteâ redimitum, tibiis modulantibus, Urbem ingressum esso scribit, cum quo Plinius, Festus, A. Gellius sentiunt. Quorum ultimus l. 5. c. 6. causas Ovationis has enarrat: Cum aut bella non rite indicta, neque cum iusto hoste gesta sunt, aut cum hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque aut deditiene repente factâ, in pulvere (ut dici solet) incruentaque victoria obvenit. Cui facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martis, sed quasi Veneris triumphus quidam foret. Addit Plutarchus, cum aut in aliena prozincia, cut alienis auspiciis, aut cum sine Magistratu res gesta esset. Quod de pedestri introitu dictum, non eadem omnium Scriptorum mens fuit: Partimenim, pergit Gellius, scripserunt, qui ovaret, introire solitum equô vehentem: at Sabinus Massurius pedibus ingredi ovantes dicit, sedquentibus eos non militibus, sed universô Senatu. Et quidem, cum Lucretius Tricipitinus de Aequis Volscisque triumpharet, Veturio a Senatu concessum, ut sine legionibus equô veheretur: Claudius quoque Nero, bellô Punicô secundô eques sine militibus urbem introivit. Plerumque tamen urbem ingrediebantur. Unde Dionysius Ovationem, dum de Aulo Manlio ovante annô Urb. Cond. 279. loquitur, pedestrem Triumphum vocat; Dione ovantes ingredi interpretante, equô vehi: Sed et myrteam coronam Marcus Crassus, bellô fugitivorum confectô, cum ovans rediret, insolenter aspernatus est. Senatusque consultum faciendum per gratiam curavit, ut laurô, non myrtô coronaretur, verba sunt iterum A. Gellii locô cit.. Tiberius vero ob res gestas, ovans, curru urbem ingressus est, licet triumphalibus ornamentis primus, uti quidam putant, honoratus, novô, nec antea cuiquam tributô, genere honoris, teste Suetoniô in eo c. 9. Vide praeter Car. Paschalium Coronarum l. 7. c. 17. toto, Casp. Barthium Animadvers. ad Stat. Theb. l. 2. v. 684. Alex. ab Alexandro Gexial. Dier. l. 6. c. 17. Onuphr. Panvinium de Triumpho, Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 28. Salmuthum in Pancirollxm lib. Rerum deperdit c. de Triumpho, ubiovem, quam victor mactaturus erat, ante eum duci solitam fuisse addit, Thom. Godwyn. Antholog. Romanae l. 4. c. 6. etc. nec non infra ubi de Triumphe Secreto. Hinc aurum Ovatum, quod ovatione victoriâ que quaesitum est Pers. Sat. 2. v. 55. Io. Calvinus ubi supra. At ovatae cassides apud Appuleium dicebantur, quae ovi ἡμίτονον repraesentabant: quâ formâ pilei quoque nonnullis erant, rotunda videl. sineacumine, ad instar hemisphaerii vel ovi divisi. Isidor. de Pileo SacerdoraliIudaeorum, Pileum ex bysso rotundum, quasi sphaera media, caput tegens Sacerdotale, et in occipitio vittâ constructum, hoc Graeci et nostri tiaram vocant, nonnulli galerum. Non habet acumen in sumno, sed galeam. Ad quod instar facta erant et pilea Castorum: media Latinitas calamancas, pro quo Graeci, voce in suum morem detorta, Καμελαύκια dixêre, quasi ἀπὸ τοῦ ἐλαύνειν τὸ καῦμα, a frigore arcendo. Salmas. ad Solin. p. 556.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.